Angelus Ad Virginem - St Paul's Cathedral Choir/Simon Johnson/Andrew Carwood
Angelus ad virginem
Subintrans in conclave
Virginis formidinum
Demulcens inquit ave
Ave regina virginum
Coeliteraeque dominum
Concipies
Et paries
Intacta
Salutem hominum
Tu porta coeli facta
Medella criminum
Quomodo conciperem
Quae virum non cognovi
Qualiter infringerem
Quae firma mente vovi
'Spiritus sancti gratia
Perficiet haec omnia
Ne timaes
Sed gaudeas
Secura
Quod castimonia
Manebit in te pura
Dei potentia'
Ad haec virgo nobilis
Respondens inquit ei
Ancilla sum humilis
Omnipotentis dei
Tibi coelesti nuntio
Tanta secreti conscio
Consentiens
Et cupiens
Videre
Factum quod audio
Parata sum parere
Dei consilio
Eia mater domini
Quae pacem reddidisti
Angelis et homini
Cum christum genuisti
Tuem exora filium
Ut se nobis propitium
Ut se nobis propitium
Exhibeat
Et deleat
Peccata
Praestans auxilium
Vita frui beta
Peccata
Praestans auxilium
Et paries
Et paries